monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 5
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures eius perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum eius, cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more texuit, vincere cupieos et virginis propositum, et matris desiderium. Et ecce sibi eadem nocte cernit in somnis venisse Angelum terribili facie minitantem poenas, et haec verba frangentem: Tu ne ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus, quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris, et finito mense quinto, ad inferna ducaris . Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis, et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae poenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui: sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod Deo spopondisti.